Оценить:
 Рейтинг: 0

Hobbitus Ille: The Latin Hobbit

Автор
Год написания книги
2019
<< 1 2 3 4 5 6 7 ... 12 >>
На страницу:
3 из 12
Настройки чтения
Размер шрифта
Высота строк
Поля

“ignosce mihi, nullum poposci.”

“poposcisti! bis nunc. ignosce, id tibi dabo. immo, te in facinus audax mittam. mihi iucundissimum, tibi salutarissimum – etiam lucrosum, probabiliter, si umquam ei superfueris.”

“me paenitet! quaelibet facinora audacia non cupio, tibi gratias. non hodie. bonum mane! sed ad

theam ueni, quaeso – quandocumque tibi placet! quin cras? cras ueni! uale!” his dictis, hobbitus tergum uertit et intra ianuam rotundam uiridem festinauit, quam clausit tam celeriter quam ausus est, ne insolens uideatur. magi uero sunt magi.

“cur in orbe terrarum eum ad theam rogaui?” secum inquit, ad cellam penariam iens. modo ientauerat, sed putauit libum uel dua atque potionem quamdem futura esse bona sibi post terrorem suum.

interim Gandalphus foris adhuc stabat, longe sed tacite ridens. paulo post, aggressus est et signum insolitum in ianuam hobbiti pulchram uiridem cuspide baculi rasit. tum gradum rettulit, eodem paene tempore cum Bilbo libum alterum consummabat et se facinora audacia optime uitauisse cogitabat.

qui postridie Gandalphi paene oblitus erat. res non optime recordatus est, nisi eas in

tabula negotiorum inscripsit: sicut Gandalphus ad theam die Mercurii. heri commotior fuerat ne quicquam inscriberet.

paulo ante theam, tintinnabulum ianuae tremende tinniuit, denique rem recordatus est! ad

aeneum calefacendum festinauit, et poculo altero patellaque collocatis, et libo nouo uel duobus, ad ianuam cucurrit.

“ualde me paenitet ut manseris!” dicturus, cum illum non prorsus Gandalphum esse uidit. fuit

nanus cum barba caerulea succincta in cingulo aureo, oculis nitidissimis subter

cucullum glauci-uiridis. qui, quam primum ianua aperta est, impetu introiit, quasi expectatus esset.

cucullo in unco proximo defixo, “Dwalinus,” inquit profunde caput demittens, “tibi seruio!”

“Bilbo Baggins, etiam tibi!” hobbitus inquit, adeo stupefactus ut in praesens eum non interrogaret. silentio sequente facto molesto, addidit: “ego habiturus theam; ueni, quaeso, ut mecum aliquam habeas.” aliquantulum frigidum, fortasse, sed bona fide dictum. nam quid agas tu, si nanus inuocatus adueniret et nulla explanatione uestes in atrio tuo defixerit?

ad mensam non diu fuerunt, immo ad libum tertium uix peruenerunt, ubi iterum tintinnabulum etiam clarius tinniuit.

“mihi ueniam da!” hobbitus inquit, tum ad ianuam discessit.

“denique aduenisti!” hoc tempore Gandalpho dicturus. Gandalphus autem non adfuit. in eius uicem fuit in limine nanus specie senectissima cum barba alba et cucullo coccineo; qui etiam saltuatim introiit quam primum ianua aperta est, quasi uocatus esset.

“uideo eos iam aduenire coepisse,” inquit cum cucullum Dwalini uiridem defixum aspexit. rubro suo defixo iuxta eum, “Balinus,” inquit cum manu in pectore, “tibi seruio!”

“tibi gratias!” Bilbo anhelans inquit. prauum fuit dictu, sed eos aduenire coepisse eum ualde commouerat. hospites ei placuerunt, sed eos cognoscere antequam aduentum est maluit, et ipse eos uocare maluit. trepidus existimabat ut liba deficerent, tum ipse – ut cenae pater: nam officium suum intellexit et egit, quamuis ei doluerit – eis necessario careret.

“introi ut theam aliquam habeas!” anima inspirata dicere potuit.

“paululum

ceruisiae malim, si totum aequi bonique facias, domine bone,” inquit Balinus cum barba alba. “sed aliquid libi mihi licet – libum cum seminibus, si quicquam habeas.”

“multum!” ille inuenit se respondere, stupefactus, et inuenit se quoque ad apothecam festinare ut

scyphum sextarium ceruisiae compleret, tum ad cellam penariam ut dua pulchra rotunda liba cum seminibus, quae post meridie illo coxerat gustandi causa post cenam, ferret.

cum reuenisset, Balinus et Dwalinus ad mensam inter se loquebantur sicut ueteres amici (re uera fratres erant). Bilbo ceruisiam et libum apud eos deposuit, cum clare tintinnabulum semel atque iterum tinniuit.

“Gandalphus, pro certo,” putabat dum per meatum anhelans it. ille autem non adfuit. fuerunt duo plus nanorum, ambo cum caligis caeruleis, cingulis aureis, et barbis flauis; uterque saccum instrumentorum plenum et palam ferebat. saltuatim introierunt quam primum ianua aperiri coepit – Bilbo uix stupefactus est.

“quid uobis agam, nani mi?” inquit.

“Kilius, tibi seruio” alter inquit. “et Filius,” alter addidit; atque ambo cucullum caeruleum eripuerunt et caput demiserunt.

“etiam tibi, et familiae tuae!” Bilbo respondit, hoc tempore mores suos recordatus.

“uideo Dwalinum et Balinum iam adesse,” Kilius inquit. “turbam iungamus!”

“turba!” Dominus Baggins putauit. “cuius sonus non mihi placet. profecto necesse est mihi considere per momentum temporis ut ingenium meum colligam, et bibere.” modo degustauit – in angulo, dum quattuor nani circa mensam sedent atque loquuntur de fodinis atque auro et molestiis cum gobelinis, et draconum spoliationibus, et rebus ceteris quae ille nec intellexit, nec intellegere cupiuit, quod multo audacior esse uisae sunt – cum ding-dong-a-ling-dang, tintinnabulum rursus tinniuit, quasi hobbitus-puer quidam improbus capulum eripere conaretur.

“aliquis prope ianuam!” nictans inquit.

“aliqui quattuor, sonitu licet mihi dicere,” Filius inquit. “quos, praeterea, uenientes post tergum procul uidimus.”

hobbitus misellus in atrio consedit et, capite in manibus, quid acta essent et quid actura essent miratus est, et num omnes cenaturi essent. tum tintinnabulum rursus tinniuit, clarius quam umquam, et ad ianuam ei festinandum fuit. non autem fuerunt quattuor, sed QVINQVE. nanus alius aduenerat dum ille in atrio miratur. bulla uix uersa, omnes in interiore fuerunt, capita demittentes dicentesque “tibi seruio” alius post alium. Dorius, Norius, Orius, Oinus et Gloinus appellati sunt; mox duo cuculli purpuri, cucullus canus, cucullus fuluus, atque cucullus albus in uncis defixi sunt, et cum manibus latis in cingulis aureis argenteisque positis incesserunt ut alios iungerent. iam turba paene facta est. alii ceruisiam, alii merum poposcerunt, unus

cafaeum, omnes liba, ut hobbitus aliquamdiu occupatissimus esset.

urna cafaei in foco modo posita erat, liba cum seminibus finita erat, et nani placentas cum

butyro edere incipiebant cum uenit – pulsatio clara. pulchra ianua uiridis hobbiti non tinniebatur sed dure pulsabatur. nescio quis eam baculo pulsabat!

Bilbo iratissimus atque omnino stupefactus stupebatusque per meatum festinauit – haec dies Mercurii fuit inscitissima, quam umquam recordatus est. impetu ianuam aperuit, et alii aliique turbide procuberunt. plures nani, quattuor plus! Gandalphus etiam, in baculo suo innitens et ridens, adfuit, qui in ianua pulchra iniuriam ualde conspicuam fecerat; quoque signum occultum, quod illic mane pridie posuerat, deleuerat.

qui “caue! caue!” inquit. “non tibi similis est, Bilbo, ut amicos in

tegete detineas e t tum ianuam sicut manuballistam aperias! Bifurem, Bofurem, Bomburem, et praecipue Thorinum tibi commendam!”

“tibi seruio!” Bifur, Bofur et Bombur in ordine stantes inquiunt. tum duos cucullos flauos et unum sub uiridis defixerunt; unum quoque caeruleum cum

filo fimbriato longo argenteo, qui fuit Thorini, nanus magni momenti, re uera non alius quam magnus Thorinus Scutumquerceum ipse, cui in limine Bilbonis procumbere Bifure, Bofure et Bombure supra eum non ualde placuit. Bombur, uero, pinguissimus fuit et ponderosus. Thorinus quidem superbissimus nihil de seruio dixit; miser autem Dominus Baggins crebro dixit se excusari ut demum ille “quaeso, noli mentionem facere,” grunniret et frontem contrahere desisteret.

“nunc, nos omnes adsumus!” Gandalphus inquit, aspiciens ordinem tredecim cucullorum – optimorum cucullorum pro conuiuiis disiunctorum – et petasum suum, qui in uncis pendebant. “iucundiores coetus! spero aliquid cibi et potionis superesse eis qui tarde aduenerunt! quid? thea! minime. paruulum uini rubri mihi, puto.”

“mihi etiam,”Thorinus inquit.

“atque

conditura rubi idaei et crustulum malorum,” Bifur inquit.

“atque crustum carnis concisi et caseus,” Bofur inquit.

“atque crustum porcis et acetaria,” Bombur inquit.

“atque plura liba – et ceruisia – et cafaeum, si tibi placeat,” ceteri nani per ianuam uocauerunt.
<< 1 2 3 4 5 6 7 ... 12 >>
На страницу:
3 из 12

Другие электронные книги автора Mark Walker